[146] EPISTOLA XLVI.

IANO DOUSA NORDOVICI,

Patri suo,

IANUS DOUSA Filius.

Hagam-Comitis.

De progressu itineris nostri Pragam usque scripsi ad te dum illic essem, Interea sexdecim & amplius dies effluxerunt, quos partim in illa urbe, partim in itinere, partim etiam hic consumpsimus. Iam quartus est dies cum huc venimus. Urbs sane est inter Germanicas elegantissima, & ornata viris magnis, qui eam illustrant, NICOLAO REDIGERO, & IACOBO MONAVIO; illum, quia rusticatum egressus, nondum vidimus, hunc domi suae saepius salutare contigit, virum & humanitate summa & peritia rerum haud vulgari. Ostendit is nobis orationes aliquot excusas, quas haud ita pridem nomine diversorum Principum & populorum Legati aliquot habuerunt coram Poloniae Rege, ut eum ad societatem belli contra Turcas ineundi sollicitarent. Inter eas familiam ducit Legati Pontificii BENEDICTI MANDINAE Episcopi Casertani oratio, quae & omnibus artis coloribus picta, & summa prudentia scripta, eoque animi ardore habita fuit, ut & lachrymas omnibus excusserit qui adstabant, & sitienteis reliquerit plura audiendi cum desineret. Factum id fuit Prid. Calend. April, hujus anni, in comitiis Warsaviensibus. In qua urbe nunc Regis aula esse dicitur, eoque venturus Cardinalis Cajetanus Legatus a Pontifice. Percommode id accidit, quia ea nobis transeundum erat, ibidemque visuri, uti spero, nam nunc apud Regem est, ZAMOSCIUM Cancellarium, magnum Poloniae suae decus. Nos hinc recta Cracoviam ituri intra paucos dies. Ibi aut Warsaviae relicturus PLESSAEUM & Gedanum pergam, nam ipse converso itinere per Hungariam & reliqua Germaniae Francofurtum redire cogitat. Utinam aut nunc tempus suppeteret istis peregrinationibus, aut olim mihi eas perficere licuisset, nam multum mihi tunc profuturas fuisse nunc sentio. Inprimis tamen ad Galliam aspiro, matrem omnis elegantiae, doctrinae, humanitatis, quam utinam aliquando invisere liceat, post reditum meum ad vos. Pacatiora illic nunc omnia quam aliquot abhinc annis. Tametsi Caleti amissio nupera aliquantum interpellavit ejus felicitatem; mirum quantos animos, quantumque insolentiae illa addiderit omnibus Hispaniensibus, quales multos Pragae in aula Imperatoris vidi; caeterum DEUS illam aliquando in tempore retundet, uti saepitus hactenus fecit, & plerumque sequentem a tergo Nemesim secum trahit haec superbia. Ad Turcicum bellum apparatus magni fiunt in his locis, sed lente, ut semper solet. Bohemia sola sex millia peditum, bis mille equites subministrat. Ex iis septingentorum equitum lustrationem fieri vidimus Limburgi Bohemiae oppido. Plerique tamen Germaniae Principes parum aut nihil opis praestant, & tota belli moles convertitur in Hungaros & Transilvanos, qui se soli viros praestant caeteris oscitantibus. Sed haec hactenus. Salutat te quam officiosissime IACOBUS MONAVIOS, cujus opera factum est, ut has ipsas ad te recte curare possem. Velim matrem inprimis confirmes sollicitam, quod non dubito, de successu itineris nostri, qui optatissimus hactenus fuit, eique certo persuadeas velim, me sponsore, non posse in media Hollandia tutius, quam in his locis iter fieri. Interea, DEUM precor ut eundem successum reliquae nostrae peregrinationi tribuat, dum ad vos rediero, quos ut bene valentes revisam, idem omnium bonorum auctor dabit. Vale & vive quam diutissime una cum matre lectissima. Salutem fratribus & sororibus. Vratislaviae. XXVI. Iunii. MDXCVI.